EDOARDO SOMERSET Comiti Worcestriæ

Mœcentai suo clementissimo

Nonnulli, certa mihi necessitudine coniuncti, solidaeque, existimationis homines, cùm nuperrimè perspicerēt, meas quasdam cantiones Musicas, per scriptorum in delineandis antigraphis incuriam, vitij aliquid contraxisse, quod ex nostro Museolo in autographis minimè prorepserat; ut ipsas, sed ad tornum priùs redactas, et castigatiores iam prælo submitterem, suo tandèm rogatu impulerunt. Ceterùm tanta sunt earum farrago, ut ipsam (sicuti per otium licuerit) in varios libros distribuendam esse duxerim, suisque, in lucem temporibus exponendam. Primam itaque partem huius laboris (nobilissime Comes) Tibi, ut auspicatissimo bonarum litterarum, et virtutis Patrono ex officio inscribendam putavi. Siquidèm in tota hac nobilium nostrorum celeberrima corona, aut uno te Musicæ peritiorem, aut (nè reiquas dicam laudes) amantiorem agnovi certè neminem. Tu verò, pro solito in me humanitate et amore, xeniolum hoc, quantulum cunque est, recti (quæso) consule, meque; in tuis clientêlis numerato. Interim humilissimis ego precibus a Deo enixissimè contendam, ut Tibi, Tuisque, firmissimi honoris incrementum, et veram sœlicitatem profusè elargiatur.

Tui honoris observantissimus

Guilielmus Byrd.